monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 35, 5
Plane caeteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat . Unde Cassii, et Nigri et Albini ? unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non-Christianis.